Fortuna Imperatrix Mundi
1. O Fortuna
O, Fortuna, velut luna, statu variabilis!
Semper crescis, aut decrescis, vita detestabilis,
nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem
egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem.
Sors immanis, et inanis, rota tu volubilis
status malus, vana salus, semper dissolubilis
ob umbrata et velata mihi quoque niteris
nunc per ludum dorsum nudun fero tui sceleris
Sors salutis et virtutis, mihi nunc contraria
est affectus et defectus semper in angaria
hac in hora sine mora corde pulsum tangite
quod per sortem sternit fortem mecum omnes plangite!
2. Fortune Plango vulnera
Fortune plango vulnera stillantibus ocellis
quod sua mihi munera subtrahit rebellis
verum est quod legitur fronte capillata
sed lerumque sequitur occasio calvata.
In fortune solio sederam elatus
prosperitatis vario flore coronatus
quicquid enim florui felix et beatus
nunc a summo corrui gloria privatus.
Fortune rota volvitur descendo minoratus
alter in altum tollitur nimis exaltatus
rex sedet ion vertice, caveat ruinam
nam sub axe legimus, Hecubam Reginam!
Primo Vere
3. Veris Leta Facies
Veris leta facies mundo propinatur
hiemalis acies victa iam fugatur
in vestitu vario flora principatur
nemorum dulcisono que cantu celebratur. Ah!
Flore fusus gremio, Phebus novo more
risum dat, hoc vario, iam stipate flore
Zephyrus nectareo spirans in odore
certatim pro bravio, curramus in amore. Ah!
Cytharizat cantico, dulcis Philomena
flore rident vario prata iam serena
salit cetus avuim, silve per amena
chorus promit virginum iam gaudia millenna. Ah!
4. Omnia Sol Temperat
Omnia sol temperat purus et subtilis
novo mundo reserat faciem Aprilis
ad amorem properat animus herilis
et iocundis imperat deus puerilis
Rerum tanta novitas in solemni vere
et veris auctoritas jubet nos gaudere
vias prebet solitas et in tuo vere
fides est et probitas tuum retinere
Ama me fideliter fidem meam nota
de corde totaliter et ex mente tota
sum presentialiter absens in remota
quisquis amat taliter volvitur in rota
5. Ecce Gratum
Ecce gratum!
Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia !

purpuratum floret pratum sol serenat omnia.
Iamiam cedant tristia estas redit nunc recedit hyemis sevitia !

Ah!
Iam liquescit!
Iam liquescit et decrescit grando nix et cetera !
Iam liquescit et decrescit grando nix et cetera!
bruma fugit et iam sugit ver estatis ubera.
Illi mens est misera qui nec vivit nec lascivit sub estatis dextera !

Gloriantur!
Gloriantur et lentantur in melle dulcedinis !

qui conantur ut utantur premio Cupidinis.
Simus iussu Cypridis gloriantes et lentantes pares esse Paridis !

Uf Dem Anger
6. Tanz
7. Floret Silva Nobilis
Floret, floret, floret silva nobilis
floret silva nobilis
floribus, floribus floribus et, et foliis, foliis, foliis.
Ubi est antiquus meus amicus, meus amicus?
Ubi est antiquus meus amicus, meus amicus, meus amicus? Ah!
Hinc, hinc, hinc, hinc, hinchinc equitavit equitavit equitavit equi-
tavitavitavitavitavitavit....
Eia, eia, eia, quis me amabit? Ah!
Floret, floret, floret silva undique
floret silva undique
na min geselle, na min geselle, na min geselle, ist, ist, ist mir we, ist mir we, ist mir we.
Gruonet der valt, allenthalben, allenthalben.
Wa ist min geselle alse lange, alse lange, alse lange? Ah!
Der, der, der, der, der ist geriten hinnen, geriten hinnen, geriten hinnen, geriten hinnenhinnenhinnenhinnenhinnenhinnen....
O wi, O wi, O wi, wer sol mich minnen? Ah!
8. Chramer, Gip De Varwe Mir
Chramer, gip de varwe mir die min wengel roete
da mit ich de jungen man an ir dank der minnen liebe noete.
Mm-mm, mm-mm, mm-mm, mm-mm. M-m m-m m-m m-m.
Secht mich an, jungen man, lat mich iu gevallen,
secht mich an, jungen man, lat mich iu gevallen.
Minnet, tugentliche man, minnecliche frouwen
minne tuot iu hoch gemuot unde lat iuch in hohen eren schouwen.

Wol dir werlt, das du bist also freuden riche
ich wil dir sin undertan durchdin liebe immersicher liche.

9. Reie
Swaz Hie Gat Umbe
Swaz hie gat umbe, swaz hie gat umbe,
daz sint allez megede, daz sint allez megede,
die vellent an man, wellent an man
alle, alle, alle Alle dissen sumer gan! Ah! Ah! Ah! Ah! Ahh! Sla!
Chume, Chum Geselle Min
Chume, chum geselle min, ih enbite harte din.
Ih enbite harte din, chume, chum geselle min.
Suzer rosenvarwer munt, chum unmache mich gesunt.
Chum unmache mich gesunt, suzer rosenvarwer munt

10. Were Diu Werlt Alle Min
Were diu werlt alle min
von dem mere unze an den Rin,
des wolt ih mih darben, des wolt ih mih darben
daz diu chunegin von Engellant, von Engellant
lege an miner armen. Hei!
In Taberna
11. Estuans Interius
Estuans interius, ira vehementi!
In amaritudine, loquor mee menti!
Factus de materia, cinis elementi
similis sum folio de quo ludunt venti!
Cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem tramite nunquam permanenti.
Feror ego veluti sine nauta navis
ut per vias aeris vaga fertur avis
non me tenent vincula, non me tenent clavis
quaero mihi similes, id adiungor pravis.
Nihi cordis gravitas res videtur gravis
iocis est amabilis dulciorque favis
quicquid Venus imperat, labor est suavis
que nunquam in cordibus habitat ignavis!
Via lata gradior more iuventutis
inplicor et vitiis immemor virtutis
voluptatis avidus magis quam salutis
mortuus in anima curam gero cutis!
13. Cyngus UstusCantat
Olim lacus colueram
olim pulcher extiteram
dum cignus ego fueram
Miser, miser modo niger, et ustus fortiter!
Girat, regirat garcifer
me rogus urit fortiter
propinat me nunc, dapifer!

Nunc in scutella iaceo
et volitare nequeo
dentes frendentes video!

13. Ego Sum Abbas
Ego, ego ego sum abbas, sum abbas sum abbas Cucaniensis
et consilium meum est cum bibulis,
et in secta decii voluntas mea est
et qui mane me quesierit in taberna
post vesperam nudus egredietur
et sic denudatus, sic denudatus, sic denudatus veste clamabit:
Wafna, wafna! Wafna! Quid fecisti sors turpissima!
Nostre vite gaudia abstulisti omnia! Haha!
14. In Taberna Quando Sumus
In taberna quando sumus non curamus quid sit humus
sed ad ludum properamus cui semper insudamus
quid agantur in taberna ubi nummus est pincerna
hoc est opus ut queratur si quid loquar audiatur
hoc est opus ut queratur si quid loquar audiatur!
Quidam ludun, quidam bibunt, quidam indestrete vivunt
sed in ldo qui morantur estis quidam denudantur
quidam ibi vestiuntur quidam saccis induuntur
ibi nullus timet mortem sed pro Baccho mittunt sortem.
ibi nullus timet mortem sed pro Baccho mittunt sortem!
Prima pro nummata vini ex hac bibunt libertini
semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis,
octies pro fratribus perversis,nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus,
duodecies pro penitenibus, tredecies pro iter agentibus
tam pro papa quam pro rege bibunt omnes, sine lege!
Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus,
bibit iste, bibit illa, bibit servus cum ancilla
bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger
bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus
bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus
bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus
bibit soros bibit frater bibit anus, bibit mater
bibit iste bibit mille, bibit centum, bibit mille!
Parum sexcente nummate! Bibit cum immoderate!
bibunt omnes sine meta quamvis bibant mente leta
sic nos rodunt omnes gentes et sic erimus egents
qui nos rodunt confundantur, et cum iustis non scribantur!
Io, io, io, io, io, io, io................. Io!
Cour D'Amours
15. Amor Volat Undique
Amor volat undique
captus est libidine
Iuvenes iuvencule
coniunguntur merito.
Siqua sine socio
caret omni gaudio
tenet noctis infima
sub intimo
cordis in custodia
fit res amarissima
16. Dies, Nox et Omnia
Dies nox et omnia
michi sunt contraria
virginum colloquia
me fay planszer
oy suvenz suspirer
plu me fay temer
O sodales ludite
vos qui scitis dicite
michi mesto parcite
grand ey dolur
attamen consulite
per voster honur
Tua pulchra facies
me fay planszer milies
pectus habet glacies
a remender
statim vivus fierem
per un baser
17. Stetit Puella
Stetit puella, rufa tunica
siquis eam tetigit tunica crepuit.
Eia, eia, eia, eia.
Stetit puella, tamquam rosula
facies splendiut, os eius floruit.
Eia, eia, eia, eia.
18. Circa Mea Pectora
circa mea perctora, multa sunt suspiria
de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Ah!
Circa mea pectroa, multa sunt suspiria....
Mandaliet! Mandaliet! Min geselle chumet niet!

Min geselle, min geselle, min geselle chumet niet!
Min geselle, min geselle, min geselle chumet niet! Niet! Niet! Niet! Niet!
Tui lucent oculi, sicut solis radii
sicut splendor fuluris, lucem donant tenebris. Ah!
Tui lucent ocuil, sicut solis radii....

Vellet deus, vellent dii, quod mente proposui
ut euis virginea reserassem vincula. Ah!
Vellet deus, vellent dii, quod mente proposui.....

19. Si Puer cum puellula
Si puer cum puellula moraretur in cellula
felix coniunctio!

Amore suscrescente pariter e medio
amore suscrescente periter e medio
avulso procul tedio, avulso procul tedio
fit ludis ineffabilis membris, lacertis, labiis
fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labiis.

20. Veni, veni, venias!
Veni, veni veni venias
veni veni veni veni venias!
Veni, veni veni venias
veni veni veni veni venias!
Ne me mori ne me mori
ne me mori facias!
Ne me mori ne me mori facias!
Hyrca! Hyrca Hyrca! Hyrca
nazaza nazaza trillirivos trillirivos trillirivos!
Pulchra tibi facies
nazaza!
Oculorum acies
nazaza!
Capillorum series
nazaza!
O quam clara species
nazaza!
Rosa rubicundior
nazaza!
Lilio candidior
nazaza!
Omnibus formosior
nazaza!
Semper, semper in te glorior! Nazaza!
Nazaza!
Nazaza!
Nazaza!
21. In Truitina
In truitina mentis dubia fluctuant contraria
lascivus amor et pudicitia.
Sed eligo quod video, collum iugo prebeo
ad iugum tamen suave, suave transeo.
22. Tempus est Iocundum
Tempus est iocundum!
Tempus est iocundum o, o, o, o, o virgines, o virgines!
Modo congaudete!
Modo congaudete vos, vos, vos, vosvos iuvenes, vos iuvenes!
Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo!
Novus, novus, novus amor est
quo pereo! Quo pereo! Quo pereo!
Mea me confortat!
Mea me confortat pro, pro, pro, propromissio, promissio!
Mea me deportat!
Mea me deportat ne, ne, ne, nenegatio, negatio!

Tempore brumali,
tempore brumali vir, vir, vir, virvir patiens, vir patiens!
Animo vernali,
animo vernali la, la, la, lalasciviens, lasciviens!

Mea mecum ludit!
Mea mecum ludit vir, vir, vir, virvirginitas, virginitas!
Mea me detrudit!
Mea me detrudit sim, sim, sim, simsimplicitas, simplicitas!
Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore viginali totus ardeo!
Novus, novus, novus amor est
quo pereo! Quo pereo! Quo pereo!
Veni domicella!
Veni domicella cum, cum, cum, cumcum gaudio, cum gaudio!
Veni veni pulchra!
Veni veni pulchra iam, iam, iam, iamiam pereo, iam pereo!

23. Dulcissime
Dulcissime! Ah!
Totam tibi subdo me!
Blanziflor et Helena
24. Ave Formosissima
Ave formosissima gemma pretiosa
ave decus virginum virgo gloriosa
ave mundi luminar ave mundi rosa
Blanziflor et Helena, Blanziflor et Helena
Venus, Venus, Venus generosa!
Fortuna Imperatrix Mundi
25. O Fortuna
O fortuna, velut luna, statu variabilis!
Semper crescis, aut decrescis, vita detestabilis
nunc obdurat, et tunc curat, ludo mentis aciem

Sors immanis et inanis rota tu volubilis
status malus vana salus semper dissolubilis
obumbrata et velata michi quoque niteris
nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris.
Sors salutis et virtutis michi nunc contraria

Ha. I can still do it. Not in time, but I can do it. I rule.